Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus
Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Ubi iam fuere?
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur.
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur
Vivat Academia
Vivant professores
Vivat membrum quodlibet
Vivant membra quaelibet
Semper sint in flore
Vivant omnes virgines
Graciles, formosae
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae
Vivat et res publica
Et qui illam regunt
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Qui nos hic protegunt
Pereat tristitia,
Pereant dolores
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores